- HEPAR
- HEPARin Extispicina Vett. inprimis spectabatur: unde Extorum nomine κατ᾿ ἐξοχην` denotatum, licet pulmonem quoque et cor ceteraqueve inspicerent. Virg. Georg. l. 1, v. 484.Tristibus aut extis fibrae apparere minaces.Ubi fibrae, iecoris extremitates sunt, λοβοὶ τȏυ ἥπατος. Et Appuleius somnus conformandis, extis fissiculandis. Ubi exta iterum de iecote, cuius proptis sissum dicebatur, ut vidimus supra. Et quidem summam et altissimam Hepatis fibram inprimis considerabant, quam proin Caput extorum solebant nuncupate. Id geminum, vel impense au ctum, vel fibrâ introrsum replicatum contractumqueve felicia promittebat; tristia veroluridum, saniosum, pustulosum, cocturâ tabescens, quovis modo vitiosum. Qua de re vide Alex. ab Alex. l. 5. c. 25. Sic rite explotatum et probatum Hepar in ara ponebatur, Hygin. Ipse Prometheus immolat tauros duos, prius vero eorum iecinora cum in ara posuisset, rehquam carnem ex utroque tauro inunum compositam corio bubulo texit. Neque vero solum, sed quod ex immolata quoque hostia desectum, quasi auctarii vice, simul imponebatur, augmenti nomine. Aliquando et magmentum superaddebatur: quas voces vide ut et infra in voce Prosicie. Atque haec pars extorum prosicata Diis adolebatur: reliquâ intereos, qui sacro intererant, ad comedendum, distributâ. Salmas. ad Solin. p. 129. Vide quoque infra in voce Iecur, ut et ubi de variis Divinationis speciebus. Hinc Hepatites gemma, memorata Plin. l. 37. c. 11. et Hepatizon genus aeris, suo colore pretiosum, adiecinoris imaginem vergens, apud eund. l. 24. c. 2. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.